Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Nec mirum si Iudaei diffidentes deprehendantur minime suscipientes nouum testamentum, cum sciamus illos nec in ueteri fuisse fideles. semper enim contra deum rebelles et contumeliosi fuerunt, unde talia praecepta acceperunt, per quae ceruices illorum, quae inflexibiles erant, premerentur. numquam enim bona de deo sperare uoluerunt, cuius tanta beneficia et uirtutes tam mirandas agnouerant. hinc est unde inter cetera dicit Ezechihel profeta: leuaui manum meam inter eos in deserto, ut dispergerentur inter gentes et disseminarentur in regionibus, eo quod iustificationes meas non fecerunt et praecepta mea reppulerunt; et in subiectis: et ego dedi illis praecepta non bona et iustificationes, in quibus non uiuent in [*](23 Ezech. 20, 28. 24 27 Ezech. 20, 25 ) [*]( 2 qui] per P quia C (corr.), A 5 et—habere om. P 7 iusti P 8 et om. C 9 qui in flde] utique C 11 flde] corde N gloriantur P, G (corr.) ideoque iatos om. C in om. N suacepit MNX 12 potest illoe P 15 iuatiflcatuB P 19 talia] et alia P aociperunt X 22 agnouerunt (corr.) C 28 iezechihel P ezeohiel CNX 28 iustificationes] meas add. C )

77
eis. ostendit qua causa data sint illis praecepta tanta et tam aspera, ut, quia ingrati tantis bonis exstiterunt dictante iustitia. praeceptis seuerioribus premerentur. idcirco enim non bona* ea dixit, cum iusta sint, quia non illis ad iustificationem proficiebant, sed ad exitum, et poena, licet digne inlata, patienti tamen bona non est. post haec tamen, quia pius est deus. nouum testamentum daturum se promisit, in quo adbreuiatio facta legis iustificaret credentes, sicut iustificatus est Abraham, ut cessantibus neumeniis et sabbato et circumcisione et ceteris praeceptis — non quae naturalis legis sunt, id est homicidium. adulterium et talia — ita iustificarentur, sicut et Abraham. renouata enim fide Abrahae omnia uoluit cessare, ut tale tempus esset, quale fuerat quando credidit Abraham.