Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Sed forte dicantIudaei: csi ea, quae a Moyse data sunt, cessare dicta sunt per adbreuiationem legis, numquid circumcisio a Moyse data est ut cesset? ac per hoc signum patris nostri habemus, quia sumus filii Abrahae, quod propter testimonium generis cessare non debet\'. tempore quidem suo seruanda fuit circumcisio, id est, antequam nouum testamentum daretur. quod promissum erat. adubi autem dei gratia praestante onera legis cessare iussa sunt, quid opus est circumcidi? idcirco autem noua lex data est, id est spiritalis, ut cessarent carnalia et suscipientes eam signum eius acciperent, ut, sicut in ueteri Abrahae signum habuerunt, ex quo coepit testamentum uetus. ita et in nouo signum habeant saluatoris, qui noui testamenti [*]( 22 cf. Rom. 7, 14 ) [*]( 1 quia X (corr. GA) 2 ingratis C (corr.) B (corr. m2) dictant et (nt eras. et dab.) C 8 senioribuB P seuerioribua (corr. seuioribus m2) C aeuioribus N enim om. CNX 5 exitum (corr. exitium) AmlBmk p(o)euam GA 7 Ie... N 9 cessentibus (corr.) M numeniis M neomeniis CX 11 et adulterium GA sicut et] ut P ut et N 12 fidem FB 18 qualis NFB 14 a Moyse] a moyaen M moysi X 16 nostri. C 20 at ubi P, (at eras.) N, X adubi (corr. at) C autem eras. C 21 censare (corr. m. rec.) M 23 acceperunt N 24 abarchae CX 25 habeat M nouo (corr.) M )

78
constitutor est. quem ad modum enim ex Habraham Hebrei dicti sunt, sic et ex Christo Christiani dicuntur. quicumque ergo adhuc Hebrei dicuntur, nouum testamentum quod promisit deus non receperunt beneficium et misericordiam dei in irritum deducentes, qui populum suum iam hominis nomine nolens censeri sub filii sui nomine constituere illos dignatus est.