Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Superflue igitur gloriantur de carnis circumcisione, cum uideant illam apud deum meritum non habere. et si, sicut est ostensum, melius est fidem habere quam circumcisionem. meliores sunt gentes Iudaeis, quia isti fidem habent, Iudaei circumcisionem. et quos, putas, magis agnoscat filios Abraham: qui iuxta carnem similes illi sunt, aut qui in fide? sed Abrahae fides testimonium perhibet, ac per hoc non in carne, sed in fide gloriatur. ideoque istos in filios suscipit, quos uidet imitatores esse gloriae suae. quo modo enim illos potest filios appellare, quibus uidet abhorrere unde placuit deo et iustificatus est? non ergo filios hos, sed inimicos poterit iudicare. inuidi enim eius uidentur spernentes fidem, per quam glorificatus est.