Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Quid enim prodest dici filium potentis eum qui inpotens sit. . nisi quia magis obest? dedecus est enim dignitosi filium esse sine honore. nam in tantum circumcisio carnis nullius meriti est, ut uindicaturum se dicat deus per Hieremiam profetam in omnes circumcisos praeputia, si non fuerint circumcisi corde. illis autem non indignatur, qui circumcisi corde praeputiati sunt carne, quia nemo sine cordis circumcisione placuit deo. quicumque ergo circumcisi sunt carne, genus significant Abrahae iuxta carnem; nam qui circumcisi sunt corde, genus significant dei secundum fidem, quia circumcisi omni mundano errore deum profitentur parentem. quid ergo prodest carnis circumcisio, quando, si fides defuerit in Iudaeo, ad [*](1 of. Geu. 5, 24. Hebr. 11, 5 2 cf. Gen. 7, 1 4 GeD. 15, 6 (Bom. 4, 3 etc.) 17 cf. Hier. 4, 4 ) [*]( 1 «enoch G transferetur MC, A (corr.), B 2 inuentusj seruandus M 4 deo abraham GA 5 ei om. C 7 ergo] enim N 9 alt. circumcuione (corr. circumcisionis) C 11 circumdi M signum non (non era,.) C 12 nų) sed (m £ in ras.) C sed] non (m2 in ras.) C 13 hutiScatione GA 15 este*nim M digiqtoai] dignitas si P digitosi (cotT. adji. n s. I.) M dignito si CFB dignito G dignato (corr. dignito ml, Umc corr. mS) A 16 honorem M namj non G, (exp.) A merit Jf 18 fuerit M fnerant (corr.) N 19 indignetur C 20 quia nemoj quiT animo C 24 omni] sunt C 26 eircumcisio] eisio M si] n (eras.) N )

76
meritum Abrahae peruenire non poterit? aut quid obest praeputium, cum nemo, nisi qui aemulus fuerit fidei Abrahae. peruenit ad iustitiam eius?