Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Ambrosiaster
Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908
Nec enim per hoc placuit deo Enoch, ut transferretur, neque Noe haec seruando in diluuio solus inuentus est iustus neque ipse Abraham, postquam circumcisus est, iustificatus est: credidit, enim inquit, Abraham deo, et reputatum est ei ad iustitiam. tunc circumcisus est, ut signum esset in eo, quia credidit, cum senior esset, filium se habiturum. non ergo circumcisio commendat Abraham, sed fides. ideoque credentibus sufficit fides ad iustificationem, ut filii sint Abrahae in fide, non in circumcisione, quia his non est opus circumcisione. non enim hoc creditur, quod credidit Abraham. Iudaei autem idcirco iussi sunt circumcidi, ut fidei Abrahae signum haberent, non suae fidei, sed ut filii eius secundum carnem scirentur: si autem credant, erunt filii eius et in iustificationem.