Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Noster ergo profeta est Hieremias. quamuis enim in omnibus profetis gentes participes doni sui ostenderit deus, ad Hieremiam tamen specialiter dicit, quia nobis illum dedit profetam. hic enim nouum testamentum futurum significauit. quod plus gentibus proficeret quam Iudaeis, quod nunc declaratum uidetur. cum enim in uniuersa terra noui testamenti sit praedicatio, tam raro et difficile Iudaeus fidelis inuenitur, ut omnes ecclesiae noui testamenti gentium nominentur, sicut dictum erat in Osee profeta: uocabo non plebem meam plebem meam et non dilectam dilectam. repulsis ergo Iudaeis conuocat gentes ea misericordiae gratia. [*]( 8 Ps. 17, 50. 56, 10 9 Ps. 46, 2 (?). 116, 1 (?) 10 Hicr. 1, 5 25 Rom. 9, (25. cf. Os. 2, 23-) [*]( 1 constitor M 2 sicut F, (eXp. ut) B ex] • M 5 non atife homrais N hominibus (corr.) M 7 quia PMG auditia M dMt C Sgentibue in gentibus (eras. in gentibus) C 11 qnftMH» M 12 saDetificauit M 18 particeps M ostenderet N (eOrr.), OA d.. M 23 et] aut N (coiy.) ut X (corr. A aut) indeis C indaeos FB Ideles C 24 nominetur M 25 ose C ose. (• dub.) N ose F 27 repuhsis M misericordia CNX et ante gratia add. NX gratie M )

79
qua dignatus est uocare et Abraham. nec enim Abraham non uocatus cognouit dominum. itaque qui dignatus est Abraham, idem ipse dignatus et gentes.