Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Ambrosiaster
Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908
Qua igitur audacia dicunt Iudaei non nostra nos lege uti, sed sua, cum dicat Dauid: confitebor tibi in gentibus et iterum: epulamini, gentes, cum populo eius? et ad Hieremiam profetam dicit dominus: prius quam te formarem in utero, noui te; et ante quam exires de uulua, sanctificaui te et profetam in gentibus posui te. Iudaismus certe proprias habet significationes; aut enim populus iste in Iacob significatur aut in Samaria aut in Hierusalem aut in Iuda aut in Israhel. de gentibus autem apertum est quia aliter illos significat, quam sunt Iudaei.