Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Ambrosiaster
Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908
Cur ergo dicunt: \'nostra est lex,\' cum manifestum sit , donum dei omnium esse uolentium? cesset itaque ista usurpationis temeritas, quia gratia dei communis est omnibus. quo namque pudore negant Christum nostrum in lege promissum, cum uideant omnia signa in eo, quae lex futura praedixit? quia et secundum Abrahae promissionem omnes gentes iustificantur in eum credentes et secundum Eseiae profetiam de uirgine natus est in Bethleem ex tribu Iuda. sicut fuit promissum, ex semine Dauid et, iuxta quod Hieremias profetauit, nouum testamentum, quod deus futurum promiserat, praedicauit et post omnia signa uirtutum ostensa humiliauit se ł secundum dicta profetarum et omnia, quae praedicta sunt, passus tertia die resurrexit, quem ad modum scriptum est in profeta.