Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Nam Iepthae homo facinerosus et inprouidus stulta deuotione munus deo promisit dicens: quicquid mihi redeunti a caede occurrerit ante ostia domus meae, hoc offeram deo. numquid coactus deuouit aut numquid intellexit quo modo deberet uotum facere? quid enim si canis illi aut asinus occurrisset, quod deus offerri prohibuit. aut si filius alienus, aut si uxor, ut in dolore alieno: exultans redderet uotum? idcirco inprouidae mepii quod in alienam perniciem deuouerat, in illum ipsum iudicio diuino retortum est. et usque adeo insensatus fuit Iepthae, ut nec postea stulte se deuouisse cognosceret, ut error eius, qui ab ipso coeperat, per ipsum et emendaretur. intellegere enim debuit deum non tali sacrificio delectari et rogare pro stultitia sua [*]( 1 cf. ludd. 11, 1 2 cf. Iudd. 11, 3 5 cf. Gen. 22, 2 15 Iudd. 11, 31 19 cf. Deut. 28, 18 (19) ) [*]( S in temptatione} in tentiooe (corr. tetatione) C interpr(ajetatione GA 5 offieret MCF 6 ut om. PGNX ostenderetur P de deo P 7 DC¥! (ercu.) iubitauit N 8 anic.la M 9 poasit M 10 comulat«8 OJ\' 11 poposceret C 12 auctor NX 13 promoueri NFB 14 faciaocesp* PONX 15 deuotionem unus M uouit nemonua quam (\' 16 a coede] caedi C 19 offieri (corr.) N offerre X 20 aut ati.) aut (corr. ut) C si aU. om. M alterius P 21 inprouide CF, (corr. m2 inproaida) (f. 28 eat om. M 24 quia P 25 et om. CNX.. )

71
et aliud offerre quod contra legem non esset. sed fidelem se praestitit fatuus parricidam, cum constet fidem stultam non solum minime prodesse, sed obesse. in casu itaque filiae suae ipse mactatus est, unde et deus a tali sacrificio dissimulauit. si enim hoc prohibuisset, aliud offerre sibi illum uoluisse uideretur, cum sciret ut indignum non debere illum offerre. filia autem eius lucrum fecit, quia innocens in malis patris mortua poena caruit inferi, quod diu forte uiuendo adipisci nequisset.