Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Ambrosiaster
Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908
Abrahae itaque praeceptum est, ut filium suum deo offerret et ut ostenderet hominibus quantum deo crederet Abraham, qui nec filium suum iubente eo dubitauit occidere. qui enim contra mundi spem nasci eum potuit facere de sterili et anicula, non fuit ambiguum quod contra mundi rationem posset eum resuscitare a mortuis. hoc facto cumulatus est iustitia Abraham. ostendit enim deus, quia non sanguinem pueri poposcerat, sed ut famulus suus Abraham hoc facto auctior fieret. diligentes enim se aliquid pati uult, ut iuste illos promouere uideatur