Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Ut autem triumphus uictoriae Iepthae prosequeretur, non meritum eius fecit neque populi; nec enim legitur supplices illos fuisse deo, ut daret eis defensorem. aut numquid ipsum Iepthae deus misit aut adlocutus est? sed quia allofili deos suos laudabant, quasi qui subiectos illis facerent filios Israhel, uituperantes deum Abrahae, idcirco propter honorem nominis sui deus uindicauit in allofilos, si non propter istos, uel propter meritum Abrahae et suum culmen. aut numquid, quia spiritus domini insiluit in Sampson meretricantem, dignus dicetur, cum hoc factum intellegatur ad allofilorum perniciem?