Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Ambrosiaster
Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908
Hinc est unde quod quibusdam displicet dictum est: et uidit deus lucem quia bona est. ut, quia omnia a malo facta dicebantur et bona credi non poterant, Moyses ut bona quae facta sunt probaret, ipsi deo placita quae fecit ostendit, ut cui displicerent reum faceret. nam quo modo posset nescire lucem qui dixit: fiat lux et facta est lux? aliquis facit quod nescit? facta autem lux conplacuit ei qui se fecit. quis opifex in opere suo non laetetur? si dictum est: uidit deus lucem quia bona est, et de non sunt qui dicant \'mala est\\ quid, si sine testimonio esset relictum?