Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Ambrosiaster
Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908
Itaque ut nihil deo coaeternum doceret, ordinem ipsum creatarum rerum exponit, ut dum minora prius facta memorat, postea autem maiora, nihil horum infectum habeatur, quia quae. tempore minora sunt uirtute maiora sunt, ut si illa praescribere de tempore se putent, ipsa infirmitate qua poste rioribus subiecta sunt reuincantur, aut si haec de uirtute praesumendo primatus sibi uindicent, posteritate ipsa humilentur, ut nihil horum non initio subiectum uideatur. ante quidem caelum factum et terra; deinde lux, quae in officio dies est; post firmamentum, quod appellatum est caelum, et congregationes aquarum quas appellauit maria, ut appareret terra in qua posset habitari. terram autem quam post caelum factam dicit, non terram solam uult intellegi, sed materiam significauit, id est omnia inferna, quae in mundi omnem speciem profecerunt. caelum autem non hoc carnale, sed illud supernum, quod spiritale est, in principio factum contendit, ut cum caelum dicit primum factum, deinde terram, in caelo omnia inuisibilia et in terra omnia uisibilia a deo creata signaret. totius enim naturae summa et ima conprehendit, ut quicquid medium est procul dubio factum credatur. luminaria uero, quae ad gubernandum mundum instituit, quarta die [*]( 5 adsertione sua N alligare MCNX 6 ipsum om. (add. m2) A 7 creaturarum PG creaturam C creat« arum F 8 nihil om. GA infactum C 9 tempore (alt. e m2 in raa.) M tempora X minora] maiora X maiora] minora X sunt alt. om. GA 10 se putent] reputent X posteribus M 12 humelentur C humilientur PX 13 initio] in initio C in otio GA 14 terram X 15 dies (corr. m3 diei) B diei GA 16 maria om. FB 17 possit NX 18 factum M solum GA 19 mundi] mundo 8. C 20 proficerunt CX carnC-X 22 cum om. X primo GA in om. NX caelo P caelum cet. 23 inuis.] uis. NX uis.] inuis. G, (corr. m2) A )