Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Ambrosiaster
Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908
Igitur descripta mundi fabrica et primi hominis origine traducem tenuit generis Seth, qui redditus est pro Abel, et per ordinem uenit ad Abraham patrem Iudaeorum, ut ostenderet Abraham huic deo credidisse, qui opifex mundi est, et ipsum legem dedisse, in qua futurus Christus promissus est, qui liberaret genus hominum de dominio diaboli. ex his rationabilis probatur fides nostra; testimonium enim huic dat origo descripta, quia ab initio genus est Christianorum. ex Seth enim filio Adae uenitur ad Enoch, ab Enoch ad Noe, ex Noe ad Abraham, ab Abraham descenditur ad Dauid, a Dauid ex Maria de spiritu sancto nascitur Christus. priores ergo [*](4 6en. 1, 4 9 Gen. 1, 3 11 Gen. 1, 4 ) [*]( 1 quanta CX 2 tempora (corr. m3) B 4 unde om. X est alt. om. X 5 quia pr.] quod N 6 facto (corr.) C om. N bono GA 7 ipse NX 8 posait NX 9 add. et si ante aliquis Bm3 10 placuit P et placuit CNX ei om. F, (add. m2) B se om. NX 11 letetur (etet m3 in ras.) B ei eras. B est om. Bml 12 bonuro P de non sunt MCF (cf. p. 60, 2), non desunt P denuo sunt NOA de***sunt (add. ante 8. l. m2 tamen non) B dicunt OA 13 esse F, (corr. m2) B 14 originem Aml 15 sedh M 19 humanum M 23 abraam N (bis) discenditur N (corr.), FG a dauid] om. NX a Dauid] ex (corr. in ad) mariam add. C 24 ex] ad (corr.) C ex (a. 1. add. m2 quo deacendit) B de] de (add. m2 8. Z. qua) B sancto (8. l. add. m2 inpregnata) B )