Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Ambrosiaster
Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908
Prius describi non debuit, quia adhuc ex hac causa error tantus non erat in hominibus. adubi autem creuit error generi humano, ita ut etiam filii Israhel contra hanc expositionem in Aegypto tradi audirent a philosophis Aegyptiorum, a quibus etiam Moyses fuerat instructus omnem peritiam Aegyptiacam, quae Saclam quendam mundum istum adserit per malos angelos condidisse, hunc quoque principem mundi uideri, id est satanan — quam sententiam Marcion secutus ruit in mortem. nam et Manichei ab eodem Sacla hominem dicunt factum, non mundum istum, stultiores ceteris; cum enim constet mundum hominis causa fabricatum, illi a deo dicunt mundum factum, licet de alieno, hominem uero ab aduersario creatum, ut in domo alterius alter posuerit dominum —, oportuit ergo Moysen, ut errorem istum proderet et auferret, manifestare mundi et hominis fabricati deum esse auctorem. accepta enim auctoritate [*]( 3 cf. Matth. 25, 41 17 cf. Act. 7,22 19 cf. Ioh. 12,81.14,30.16,11 ) [*]( 1 qui B 4 eciretj scire X 5 facit N 6 aut (mente ftfPpk: damnanit eum)] et NX 7 facerat N scierat] sciest C sic erat G-A ita X 9 aceedit X naturam (corr.) M 10 QUOD B 13 prius ergo (ergo erat.) N descr.i.bi M hac om. X 14 erit (corr.) C adubi (eI. lA Study of Amlwosłaвtef p. 71) G at tibi cet. 18 aacram (corr. 182) M salam C cldm (corr. saclan Bm3) NX 21 saclam PM, (eorr. salam) CF, (corr. saclan) B clam N satanan G satan A 26 istum ow. X auferet C 27 dominum MCNF )