Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Nos autem iure rei constituimur, quia aliud facimus quam scimus debere nos facere. sed quia per omnem scripturam reum diabolum constitui uidemus et propterea gehennam illi paratam legimus, legibus illum damnandum scimus, quia cum sciret et posset facere bonum, fecit malum. nec enim deus qui iustus est damnaret eum, quia bonum non fecerat, quod nescierat, aut quia malum fecerat, quod scierat. manifestatum itaque puto nullam naturam debere dici malum, quia omne malum, sicut claruit, ex uoluntate fit, quae per sensus accidit naturae.