Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Ambrosiaster
Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908
Uideamus itaque si Heliae meritum admitteret, ut Heliseus duplum donum eius mereretur accipere. dictum namque est ab spiritu sancto per Zachariam, cuius meriti futurus esset Iohannes: ueniet, inquit, in spiritu et uirtute Heliae — parem ergo Iohannem Heliae ostendit — et dominus dicit: nemo maior in natis mulierum profeta lohanne baptista. non dixit \'omnium maior est\', sed nemo illo maior est\', hoc est \'aequalem habet, maiorem non habet\'. Helias ergo par illi. est, nullo utique minor; quo modo Heliseus maior illo est, cum Iohannes, quo nemo maior est, par Heliae sit? nam ueniens ad aquarum transitum non accepit honorem ab eis, ut potuisset transire, nisi nominasset deum Heliae, ut per hoc dura petitio correpta uideretur, dum non nisi nomine Heliae auditus est, ne id quod dure petierat accepisse putaretur, quasi non sufficeret pro temporis merito dispensatio spiritus concessa Heliae. [*]( 11 Lnc. 1, 17 12 Luc. 7, 28. cf. Matth. 11, 11 18 cf. IIII Eeg. 2, 14 ) [*]( 1 ne quia (corr. m2 nec quia) B neque CF nequitia G; ne = nonne 4 ratione (corr., et in mg. m2 ** aduersus sum illi rei) M ratione C, B (corr. m2) regionis CNF, (corr. m2) B relegionis GA 5 merito NX debet (corr.) N sed om. X 6 quid] quod GA doni] dona (corr. doni; corr. m2 postea dono) M dono GA 7 est passus P 10 per om. C 11 iohannis CNFG 13 inter natos CNX iohanne propheta G, (exp. propheta) A 14 sed nemo illo maior est om. CNX 17 iohannis CF 18 accipit C 19 transire.... N )