Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Ambrosiaster
Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908
Indignum facinus aestimo, si secundum uerba historiae commodetur adsensus. qui enim fieri poterat, ut arte magica adtraheretur uir et natiuitate sanctus et uitae operibus iustus? aut, si non adtractus est, consensit? quod utrumque de uiro iusto credere aduersum est. si enim inuitus adductus est, nullum suffragium habet iustitia; si uoluntarius autem, amisit meritum spiritalis, quod positus in carne quaesiuerat quod ualde absurdum est, quia hinc qui iustus recedit permanet iustus. porro autem hoc est praestigium satanae, quo ut plurimos fallat, etiam bonos in potestate se habere confingit. quod apostolus inter cetera ait: ipse satanas transfigurat se in angelum lucis. ut enim errorem faceret, in quo gloriatur, in habitu uiri iusti et nomine se subornauit, ut nihil proficere spem, quam praedicabant, dei cultoribus mentiretur, quando hinc exeuntes iustos finxit in sua esse potestate.