Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Ambrosiaster
Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908
Cupidus sanctus Heliseus faciendarum uirtutum inlectus exemplo magistri accepta facultate poscendi quodcumque uoluisset auarus ad bonum dupliciter spiritum sibi inesse. quam in magistro erat, postulauit cui homo dei Helias ait: dure petisti. auiditate enim non considerauit discipulum non esse super magistrum. Helias tamen sciens illum non ambitione praesentis gloriae hoc postulasse respondit: tamen si uideris me absumi abs te, erit tibi sic. sensus hic ponderandus est. subindignatus autem cum dixisset: dure petisti, subiecit: si me uideris tamen absumi, erit tibi [*]( 10 Act. 14, 14 12 cf. IIII Reg. 2, 10 17 cf. IIII Reg. 1, 9 etc. 18 IIII Reg. 2, 10 cf. Matth. 10, 24. Luc. 6, 40 20 IIII Reg. 2,10 22 IIII Reg, 2, 10 ) [*]( 1 (a)egyptis CX se coli] recoli M s(a)eculi CNX 2 qua] quia GA 8 auferre N 4 deferetur MC, G (corr.) 5 creatoris P liberum ostendit se P 7 transferre PGA 12 duri CNF dare (corr. m3) B 14 sanctus] spiritus CNX 16 bonam X 17 quam] quam. quam C (corr.), X 21 assumi P absumi (corr. m4 assumi) M adsum G adsumi A absum (corr. m3) B 23 asBumi P absumi (corr. m4 assumi) M adsumi X )