Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Itaque ut propositum dei, quod in causa creati hominis decreuit, maneret et factum diaboli, per quod hominem circumuenit, ad cumulum reatus eius proficeret, Christus de sacris sedibus ad terras uenire dignatus est, ut et hominem a transgressionis sententia liberaret et diaboli futuram perditionem, ne quis factum eius imitaretur, ostenderet. propterea dixit Iohannes apostolus: ideo uenit filius dei, ut solueret opera diaboli. qui si natura malus esset. poenam illi promittere aut dementis erat aut iniqui. quia enim arguat eum, quem uidet non aliter aliquid facere, quam natura eius admittit? si igni potest suscenseri, quia urit, aut aquae quia infrigidat, cum non utique uoluntate hoc faciat, sed natura? unde et diabolus, si natura malus esset, uoluntatem non haberet. nec enim posset discernere, sed uno adque eodem modo omnibus se quasi caecus inmergeret.