Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Porro autem iudicio quodam hoc agit; nam uoluntatem suam facientibus parcit, a quibusdam neutericis dissimulat, [*](17 I Ioh. 3, 8 ) [*](1 existet aut existit X praeuidit CNA 3 eandem P praeuaricationem P 6 ad quam (corr. a qua) NF 7 liberata X accedenti NX nomina] omnia N 13 proficere NF 14 et ut M 15 diabolia (corr.) M 17 iohanneB (o in ras.) M soluat (corr.) N 18 innatura C 19 qui F, (corr. m2) B 20 naturam M 21 suscensurus C qui aurit P quia aurit (a alt. eras.) M qi aurit (corr.) C quiaurit N 24 poseit C 27 ne ut ericis C neotericis (o m3 in ras.) B . ) [*]( 2* )

20
ad dei auxilium confugere uolentibus offendicula et inpedimenta opponit, seruis dei insidias tendit et promptioribus circa eius obsequia magis infestus est. unde manifestum est uoluntatem eius esse in crimine. quam ob rem Petrus apostolus ait: sobrii estote et uigilate, quia aduersarius uester diabolus tamquam leo rugiens circuit quaerens quem deuoret. gentiles non quaerit, Iudaeos non quaerit, malae uitae et conuersationis non quaerit, sed quaerit dei seruos et Christi, quos sibi scit inimicos, quia factum et praesumptionem eius condemnant.