Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Ex eo diabolus inimicus exstitit hominis; peruidit enim quia ad accusationem eius factus est homo. unde subtilitate sua id egit, ut in eadem illum praeuaricatione, in quam ipse ruit, induceret, ut accusatorem suum participem suae damnationis efficeret. ex transgressione enim deitatem illi spopondit, ad quam ipse dum adfectatur deiectus est. et quia omnis natura a crimine libera est, ex accidenti sunt nomina — ante enim res, postea significatio — ac per hoc satanas) et diabolus) ex actu eius conposita sunt nomina, ut sit non naturae eius, sed uoluntatis significatio.