Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Hinc est unde deus, ut eius praesumptionem non potestate, sed ratione destrueret, materiam condidit, quae esset rerum confusio, ex qua faceret mundum. distincta enim, quae simul confusa erant, hunc praestiterunt quem uidemus ornatum. discretis enim ab inuicem substantiis facta conpaginatione mundus uocatur, quia una quaeque res ab altera segregata ad mundum apparuit, ut hic homo positus, creatus ex supernis et inferis, id est ex caelestibus et terrenis, unius dei dominum non tantum uoce, sed et imagine, qua unus ab uno deo factus est, ex quo ceteri orirentur, ostenderet. ideo enim unus unum fecit, ut doceret ab uno esse omnia ac per hoc unum esse deum, ut superior creatura ad confusionem suam in homine disceret, qui e terra conditus est, ueritatem. [*]( \'3 Esai. 14, 12 ) [*]( 1 in om. Mml praeuaricationem PGA 2 uult om. X S defenderet Am2Bm2, add. nisus eat Gm2 7 dicedit (corr.) C intra X 12 milites MNFA, (corr. m2) GB extuliti PM sateliibus (corr. m3) M 14 praesumptione X. 20 mundum] mundum et postea aliqua s. l. eras.; mg. glossator add. ut hic homo positus apparuit omissa in textu M 25 ad) ab (corr.) M 26 e om. (add. m3 s. I.) M est] .- N )

19