Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Numquid omne, quod inter ceteros licet, ante imperatorem licet? quanto magis in dei causis! ac per hoc antestitem eius puriorem ceteris esse oportet; ipsius enim personam habere uidetur. est enim uicarius eius, ut quod ceteris licet illi non liceat, quia necesse habet cotidie Christi uicem agere aut orare pro populo aut offerre aut tinguere. et non solum huic non licet, uerum et ministro eius, quia et ipse mundior debet esse, quia sancta sunt quae ministrat. nam sicut ad conparationem lucernae tenebrae non tantum obscurae, sed et sordidae sunt, ad conparationem autem stellarum lucerna caligo est, ad solis uero conparationem stellae nebulosae sunt, ad dei autem claritatem sol nox est, ita quae ad nos licita et munda . sunt, ad dei autem dignitatem quasi inlicita et inmunda sunt; quamquam enim bona sint, dei tamen personae non conpetunt. numquid non tunica mediocris hominis, quamuis munda, [*](10 I Cor. 7, 5 12 cf. Esai. 58, 3 sqq. ) [*](fPN) [*]( 4 liceret] licet CX fornicare M 5 et om. CX 8 enim om. M 16 esset M 17 est-liceat om. X 18 necessa M 20 munior C 22 et om. OA 24 soli M 25 ita quae scripsi itaque codd. ad] et CX nos] noz M licita] lncita M mande C 27 quamquame (corr.) M sunt X dei tamen] deitatem G, (corr. m2) A persona M )

416
imperatori tamen sordida et inlicita est? similiter et saxonicia senatori P ac per hoc antestites dei puriores esse debent quam ceteri, quia et Christi habent personam et ministros dei mundiores esse oportet. nemo enim imperatori ministrat non accuratus; igitur uestibus claris mundis induti ministrant: deus autem quia natura clarissimus est, ministros eius natura magis quam uestibus mundos esse oportet. [*]( 5 cf. Apoc. 19, 14 ) [*](def. PN) [*]( 1 licita M saxonitia MA 8 ceteris M 5 uestibus Engelbreckt uestituti M uestitu CGB uestitum F nestiti A cf. Iren. V 33, 3 similae clarae mundae claris (c m2) A 7 oportet] add. EXPLICIT LIBER M FINIT DEO GRATIAS:. AMEN C qui uiuit et regnat per infinita saecula saeculorum. AMEN X (AMEN bisB): et postea EXPLICIT LIBER QUESTIONUM SCI AGUSTINI EPISCOPI FB )
417