Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Multis, quos saecularis ista caecauit, plurimum displicemus, si solliciti dei praecepta seruemus, si occasiones delinquendi fugiamus, si bona omnia salutari studio implere conemur, si inlecebrarum uitiorumque blandimenta seductoria neglegamus, si nulla nos saeculari dulcedine capi patiamur, si sponte pro dei nomine cruciatus poenasque subeamus, si mortem ipsam uirtute spiritus contemnamus, illis nimirum, quibus omne quod geritur sensus iste mortalis nec laude nec uituperatione dignum esse persuasit. nolunt enim ad deum horum aliquid pertinere.