Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Nunc tertio promitur in uirum sententia talis: quoniam audisti, inquit, uocem mulieris tuae et edisti de ligno, de quo praeceperam tibi ne ederes, ex eo edisti, maledicta terra in operibus tuis et in maeroribus tuis edes ex ea omnibus diebus uitae tuae: spinas et tribulos generabit tibi, et cetera. etiam hic, id est Adam, ad hoc reuocatur, ad quod fuerat factus, sed cum detrimento. ante enim positus erat ut operaretur terram simpliciter, ut [*](1 Gen. 3, 16 8 Gen. 8, 16 11 Gen. 1, 28 17 Matth. 8. 7 22 Gen. 8, 17. 18 29 cf. Gen. 2, 15 )[*](del. PN) [*](2 memores CG 6 reuocatum MFB 7 ait om. M 8 memores FG 10 hine X 19 dolor e seripri dolorem MCGA dolore FB partus G A 22 promittitur X 23 uocem inquit G A 24 ederes] ederis CX 25 et in maeroribus tuis om. M 26 edis GA 27 generauit C germinabit G A )

413
sequeretur eum laboris effectus; adubi autem spreuit praecep. tum dei melius sibi procurari credens consilio serpentis quam fecerat deus, ad institutum pristinum reuocaretur cum laboiis dispendio, ut terra ei secundum laborem minime responderet maledicta non sibi, sed operibus eius, et ostenderetur propositum dei subuerti non posse neque melius posse quemquam prouidere quam deum. nemo enim potest alterius opus plus diligere, quam ipse qui fecit, dicente apostolo, quia nemo, inquit, carnem suam odio habet, sed nutrit et fouet eam, sicut et Christus ecclesiam.