Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Ambrosiaster
Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908
Numquid aliter fuerat decretum, quam mulier dominio uiri esset subiecta? hinc ergo apparet mulierem reuocatam esse ad id, quod fuerat facta, cum additamento. unde ait: replens replebo maerores tuos et gemitum. quid replet? in eo quod minus est addit, non in eo quod non est uidetur operari. hic ergo sententia, quae ante processerat: crescite et multiplicamini, non incipit ad creandum, sed ad creaturae, quae fuerat concessa, perniciem. mulieri ad pariendum filios dolor additur, difficultas inponitur, non procreationis noua forma conponitur. nam si ex hoc recte speratur generatio, intellegi potest magis arbitrio serpentis generationem extitisse quam domini et est uere, ut ait ille, progenies uiperarum. si quis autem se existimat ita natum, quid mereatur, aduertat, ut propter peccatum amplificaretur ei dolor e partu, ut quae modicum doloris habitura erat filiorum, cresceret ei causa delicti, quia et cum gemitu et maerore pariuntur, nati autem sine tristitia non habentur.