Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Ambrosiaster
Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908
Uideamus nunc sequentia legis, an concordent cum initiis eius. Abraham cum placuisset deo, inter cetera, quae ad remunerationem fidei eius pertinent, cum senior esset, etiam filium generare dignus est iudicatus. quo modo ergo accusari potest quod pro merito cessisse uidetur, ut, quia ipse dei uoluntatem fecerat, deus uoluntatem eius impleret? quae minime fuisset impleta, nisi innoxia esset, nec deus impleret. quod male uel inperite posci uidebat, maxime ab eo, qui sibi placeret; hoc enim nec homini conuenit. et Anna, cum sterilis esset et deum diligeret, petit ut haberet filium et accepit. quod si contrarium esset, moneri potuit ab eo quem diligebat, ne rem postularet aduersam. et natus ex ea sanctissimus Samuhel filios genuit et non tamen iustitiae suae merita minuit. prima enim aetate sua semper auctus est, ut in senectute propensiori dei testimonio commendetur. et Zacharias sacerdos, uir iustus, in senectute sua dei nutu filium genuit, quo nato meruit profetare. qua igitur ratione accusatur quod minime obesse [*]( 8 Eph. 5, 29 14 cf. Gen. 18, 10. 21, 2 20 cf. I Reg, 1, 11. 20 23 cf. I Reg. 8, 1 26 cf. Luc. 1, 57. 67 sqq. ) [*](pN) [*]( 1 adubi scripsi at ubi MX ut ubi C 2 aerpentes (corr.) C B stitutum M 4 ei] eia M 6 quam quam CX 7 quam] quem CFB dominus CX 9 foueet C 10 eclesiam M 11 concordant CX 13 remunem M 15 quia] qui CX ipsi C 20 petiit GA accipit C 21 muneri C 24 sne a semper M ut] et GA 26 genuit filium CX 27 qua] quia M )