Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Post sententiam datam in serpentem sequitur ut et [*](3 cf. los. 7, 25 8 cf. Estb. E (16), 18 cf. Gen. 19, 24. Z5 17 cf. Gen. 1, 26 21 cf. Gen. 3, 14. 15 24 cf. Gen. 3, 1. 14 ) [*](def.PN) [*]( 1 sentitia M intellebatur M 2 homioidiae G, (corr.) A 3 carui M 4 consum con M sois om. M 8 dereliquisse M et Aman] et amen X 9 perisse] peripse (corr.) C ut et] et G,.A (eorr. m2 ut) 11 puniatur FB 13 eecunda M 22 repremitur CG, (corr) A 24 et om. M 25 decipit X 27 sequitur] datam in feminam datam in serpentem sequitur X )

411
mulier, quam sibi sociauerat ad contemnendam dei legem, excipiat sententiam. ait enim: replens replebo maerores tuos et gemitum tuum: in tristitia paries filios et ad uirum tuum conuersio tua et ipse tui dominabitur: nemo quod reprehendit ipse confirmet. si ideo concessi sunt filii, quia usurpauerat coitum, ergo plus usurpatio praestitit. si, quia dixit: in tristitia paries filios, inde putas generationem sumpsisse principium, ubi erit quod dictum est: crescite et multiplicamini? intellege ergo hoc ad poenam tantum additum, ut, cum per laetitiam fuerit ante concessum, tristitia subdaretur ob poenam. et ut durior et multiplicata mulierem semper urgueret, additur conuersio ad uirum, ut esset unde eidem iterum innouaretur.