Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Quamuis enim unum eorum peccatum sit, sed secundum personam suam uir et mulier sententiam acceperunt, nec non et serpens, ut non solum in eo quod facti sunt non manerent, uerum etiam adderetur eis labor ad poenam. cum enim omnia pecora et animantia homini fuissent, sicut legimus, subiecta, serpens uero contra hanc constitutionem erexit se et dolo per fallaciam circumuentum hominem sibi subiecerat. sine dubio enim qui aliquem capit intra se eum facit. propter quod serpens, ne astutiae suae effectum haberet, sententia dei reuocatur et reprimitur ultra quam fuerat factus, ne supra hominem esset, ut calliditate sua non solum nihil profecisse se doleat, sed et deteriorasse. cum enim prudentior legatur fuisse ceteris bestiis, postquam decepit hominem, maledictus factus est ab omnibus bestiis terrae.