Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Ambrosiaster
Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908
Quo modo ex sententia peccati genus intellegebatur? et homicidae enim et malefico et adultero et infami congruit haec sententia. Achar quoque filius Charmi cum peccasset, consumi cum omnibus suis adiudicatus est. quo modo potest ex sententia peccati genus intellegi? grande delictum fuisse potest cognosci, non tamen genus delicti intellegi. scimus enim etiam alios hac damnatos sententia, cum sciantur aliter deliquisse. et Aman enim et Sodomitae cum omnibus suis perisse noscuntur. ita enim fit ut et unius peccati rei diuersa feriantur sententia et diuersi criminis peccatores uno adque eodem genere puniantur. quam ob rem Adae et Euae non ex data sententia peccati genus potest intellegi.