Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Ex hoc iam reuertar ad reliquam partem lectionis. cum positus esset homo in paradiso, haec accepit mandata: ex omni, inquit, ligno, quod est in paradiso ad escam, edes; de ligno autem, unde dinoscitur bonum et malum, non edetis ex eo. omnia ligna, quae memorat, fructuum sunt ad edendum creatorum. denique uno nomine ligna dicuntur, sed uaria intelleguntur in fructibus; omnia tamen ligna sunt et edendi unum est genus, quamuis diuersa sunt quae edantur, cum enim multa fructuum ligna creasset homini ad edendum, sicut dixi, de uno ligno edi prohibuit, ut reuerentiam creatoris ex aliqua parte haberent, qui omnia in potestate acceperant, dum una reseruata est arbor, cuius licentiam non haberent, ut memores essent conditionis legem. [*]( 6 cf. Gen. 3, 5 11 ef. Bom. 5, 14 17 Gen. 2, 16. 17 ) [*](f.PN) [*]( 1 ablitar M 2 hobedientia M oboediendam FB 5 desideria (corr.) C 6 transgeMa M 7 et pr. om. X et alt, om. codd. add. edd. nascereotur-peccato om. M 8 nihil quidem OA homini si] homo nisi X 10 mercidem M 12 abiecti C (corr.) et morti om. X pro] per FG 17 accipit (eorr. f) C 20 editis CX 21 frnctum CX creatorem M 22 omni M 24 fructam CG, (om. add. m2) A 25 de ano] denuo M 26 quia M 28 memores] merorea (r pro in rtJI.) C legum mauult Engelbrecht )

410