Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Nulli dubium arbitror mundum istum hominis causa esse fabricatum, qui, cum diuersis constet substantiis, unus est tamen multis membris. aptatus, ut ex his inuicem mutuis operibus, quae necessaria homini futura erant, gignerentur. domus enim facta est homini cum annona, ita ut singula eorum secundum genus fierent super terram, id est, ut facta hanc haberent insitam potentiam, ut propago unius cuiusque generis eorum crearetur in terris. origines enim institutae sunt, quarum semen proficeret ad procreationem multiplicandorum generum super terram.

Unde scriptura testatur dicens et benedixit ilia deus dicens: crescite et multiplicamini super terram. simili modo etiam hominum genus benedictum est, quem sensum contuemur in lege; cernimus enim scriptum esse: creuit populus et multiplicatus est in Aegypto. qua benedictione enim benedicta sunt, quae ad utilitatem creata sunt hominis, ea benedictione et homo est benedictus, ut similiter ex mare et femina propago generis humani cresceret et [*](4 Gal. 6, 7 5 cf. Mattb. 12, 37 18 Gen. 1, 22 20 cf. Gen. 1, 28 21 Act. 7, 17 ) [*]( 1 prodisse C 2 uocari dominum om. X uidentur (exp. n) P 3 inuocat P 5 quia CNX deum X 6 ostenderet P 7 CXXVIII M euue M 8 nulli] nin (?) P dibium M iustam M 10 multus G, (corr. m2) A 11 hominis P . gignarentur M 13 factam G, (corr. m2) A 14 ut] in CNX 15 crearentur C teriis N 16 multiplicandorum (um in ras.) C 19 terram] add. autem M 21 cortuemur C 22 qua] qui (corr.) C 24 benedictus est. X 25 femis F, (corr. feminis) B feminis G (eras. is), A apropago X )

400
multiplicaretur super terram et ut, sicut per culturam melioranda erant semina, ita et hominum genus adhibita cura id studeret, ut creatoris cognitione percepta uitam suam frenaret ad promerendum eum, ut simul omnia proficerent ad laudem et gloriam creatoris.

Et quoniam non aliud haec dicta significant, res ipsae testantur. omnia enim, quae facta sunt, dei nutu multiplicata et meliorata sunt super terram. nec enim aliter posset crescere quam dei uoluntas et benedictio decreuit seminibus. quo modo ergo dici potest male fieri aut nou licere, quod ex dei benedictione et ipso fauente augmentum facit? cuius rei traditio et in sinagoga mansit et nunc in ecclesia celebratur, ut dei creatura sub dei benedictione iungatur, non utique per praesumptionem, quia ab ipso auctore sic data est forma.

Sed si cessare debere putatur, tunc cessare debebit, quando cessatura et illa sunt, quae similiter benedicta sunt ut multiplicarentur, quia, si generatio hominum cessat, ad quam utilitatem nascuntur, quae benedicta sunt super terram? non potest enim mundus ex parte agere et ex parte cessare. aut totus enim operatur aut totus pausat in otio. numquid utile corpus est, cuius quaedam membra uigent, quaedam torpescunt?

Quod ergo a deo benedictum est, cur sordidum et contaminatum opus a quibusdam adseritur, nisi quia ipsi deo manus quodam modo inferunt? non enim hoc reprehenderent nisi de deo huius operis auctore male sentirent. quia enim aperte deo detrahere uerentur, per opus tamen ab eo inuentum accusant eum. quando enim displicet opus, reprehenditur auctor.

Sed si huius modi homines legerent aut potius [*]( Suita M 6 ipsa G, (corr. m2) A 7 nutu] lacuna in P 8 oreseere P credere cd, 11 post bened. add. coepit P fauente (uente inrae.) C 15 debebit] debet GA 17 ut om. N 19 ex parte pr. om. P 21 est cuius] cuius est C negent N 22 turpescnnt NF 23 domino NX 24 a om. P 25 infertur GA 28 displicit G, (corr. m2) A deus (ertJI,) opus P 29 si om. G, (add. m2 post hominea) A hominis P (corr.), C legesent N )

401
acciperent scripturas, memores essent Balaam dicentis: quid maledicam, inquit, quem benedicit deus? frustra enim accusatur qui a iudice laudatur, immo ipse sui accusator est, qui reum dicit quem leges defendunt. quis ergo tu es, qui damnare censes quod a deo benedictum legis, nisi aut deum hunc esse negas aut scripturam falsam accuses?

Sunt enim qui quasi noua accipientes uetera repudianda putant. sed non discrepant ab his noua per Christum praecepta populis intimata. ipse enim rogatus ad nuptias ire non dedignatus est et non solum praesentia sui inlustrauit eas, uerum etiam contulit quod deerat ad laetitiam. scriptum est enim, quia uinum laetificat cor hominis. et ut hoc secundum dei patris sui uoluntatem fecisse se demonstraret, Iudaeis interrogantibus, an liceret homini dimittere uxorem suam, respondit inter cetera dicens: quoniam ab initio fecit deus masculum et feminam et dixit: propter hoc relinquet homo patrem et matrem et adhaerebit ad uxorem suam et erunt duo in carne una. itaque iam non sunt duo, sed una caro. quod ergo deus coniunxit, homo non separet. hinc est unde rogatus ad nuptias iit libenter, ne factum dei et patris sui infirmare uideretur; magis autem legis ueteris et nouae doctrinam concordare ostendens nuptias non solum non prohibuit, sed et interesse dignatus est testimonium eis tribuens, quoniam deus auctor earum est, et quod a deo iunctum est neque prohiberi neque separari debere salutari praecepto monstrauit.