Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Igitur hic potest uideri timere fieri Christianus accepta fide, qui id agere cernitur, ne facile peccet. nam qui peccare festinat, idcirco non uult accipere fidem, ne cogatur bene uiuere, quod uidetur nolle, sed in morte uult consequi inpunitatem sperans et remissionem praeteritorum malorum, ut et de praeteritis securus sit et de futuro, quia iam utique non poterit peccare moriturus.

Sed hoc non bono fit consilio neque munda conscientia, ut tunc uelit accipere fidem, quando iam non possit, non nolit peccare. his conuenit dictum illud: faciamus mala, ut ueniant bona, hoc est \'modo peccemus et in nouissimo credamus et remittetur nobis\'. ideoque subiecit: quorum damnatio, inquit, iusta est. non est enim dignum ut his detur remissio peccatorum, qui iam scientes deum. qui nolit peccari et odio habeat peccatores, peccare gestiunt nolentes aduertere donum dei his proficere, qui ignorantes deum sic peccant, ut nesciant iudicaturum deum. qui autem audiuit et tractauit apud se et uotum habet peccandi, non ut uincatur cogente aliqua causa, sed uelit peccare, durum est ignosci ei.

Nam duae causae sunt, quae habent peccatorum remissa: una doni, alia paenitentiae, ut qui post donum peccauerit per paenitentiam reformet. quia enim in accepta gratia non permansit, ut in libertate duraret, sed iterum [*](1 cf. Act. 15, 8 18 Rom. 8, 8 15 Rom. 3, 8 19 cf. Ioh. 4, 10 ) [*](1 qui] om. FB sicut GA 2 uidit GA 4 timere] tuncri C 5 qui id] quid MCNG, (corr. m.2) A 6 festinet N 7 conaequi qui MCNX (Am2 quia) 8 sperant M praeteritorum] peccatorum GA 11 fit bono GA 12 ue lit C non alt.) nec <7.4 15 credemus P remittatur C quora (corr.) C quoram N 17 nollit (pr. 1 eras.) N 18 peccare C odio] hodie M 19 auertere N 20 qui] quod P 22 uellit C 25 se ante reformet add. Pt sed cf. corrigo, emendo (Stwdy of Ambst. p. 96. 104) refonnetur A accepto P )

397
se subiecit peccato, lamentatione et gemitu impetrat oblitterari peccatum. sciens enim prudensque peccauit: non quod aliquis ignoret peccatum, sed qui nescit deum iudicaturum inpune putat futurum quod peccat.

Ac per hoc gentilis, si coeperit infirmari et ipsa uitae desperatione tractet apud se de fide et spe promissa, integram habet causam, ut huic credenti remittantur peccata nec teneatur in inferis, signum ferens secum euictae mortis ac spoliatae, licet non habeat dignitatem uel remunerationem, quia debet aliquid interesse inter eum, qui prouocatus amore domini sui contra hostes eius dimicare non timuit armans se continentia et obseruatione omnium uitiorum, ut possit resistere malo, semper sollicitus quo modo imperium domini sui defendat, et inter eum, qui cum inimicis domini sui conueniens et eis adsistens in finem uitae ad dominum suum regressus est, non ut regnum domini sui uindicaret, sed sibi soli prode esset, missicius ante quam miles.

Ille enim, qui uiuere mauult Christianus, ut post mortem remuneretur, scit quia non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam, quae reuelabitur in nobis, ac per hoc suscepta arma fidei non dubitat congredi contra principes et potestates, ut in saeculo uictor exsistens post saeculum coronetur. dignum est enim ut qui inter perfidos et rebelles domini sui regnum ad praesens testatur huius rei in futuro consequatur mercedem, ut uidentes inimici dei testem Christi propter confessionis suae ueritatem [*]( 12 cf. Eph. 6, 13 19 Rom. 8, 18 21 cf. Eph. 6, 11. 12 ) [*](1 inpetret OA oblitterare P 8 aliquid N 6 tractat CF 7 hic P nec] ne N teneantur P (alt. n exp.), X 9 remaneratione NF 11 timnni M 13 malo semper sollicitus] malorem persollicitos M malo] malum N 14 diffendat CNFB ini..micie C 15 a.csenciens P regree M 17 pdesset (corr.) P prodeseet C (alt. s s. I.), N prodesse X missjcius scripti messicias PONX mensicias M milles (corr.) M 18 aere C mauult] uult CNX a unit F 24 inter] ter M perfidos] perfectos C rebellee] reaellas C 25 mercidem N uidentis C )

398
sublimem apparere in regno dei doleant confusi falsum se aestimasse, quod uerum esse declaratum est, nec non etiam hi, qui tarde crediderunt, non in uita, sed in morte confitentes deum, uidentes quanta gloria eorum est, qui sub arma Christi militantes bella imperatoris sui deuote et fideliter gerunt, paeniteant non se uixisse, sed mortuos esse Christianos.

Potest enim uideri minime idoneus mori Christianus, qui uotum non habuit uiuere Christianus. forte enim iam moriturus idcirco uoluit dici Christianus, ut quia iam tempus peccandi non erat. (ne forte*, inquit, \'uerum sit quod creditur, uolo fieri Christianus nihil amittens, si falsum est quod creditur\'. ut quia iam in morte non uoluntas peccandi, sed peccatum fieri desinit, temptat si prodesse poterit fides post mortem, cum hoc utique fuerat utile, ut hic uitia et peccata emendarentur, ubi fuerant admissa.

Tunc enim aliquis condemnasse se praeterita probat, quando fidei lineam sequens conuersationem et uitam uidetur mutare. si enim prius ideo peccabat, quia nesciebat deum, cum cognoscit eum, ultra non debet peccare, ne frustra sit cognouisse illum; debet enim aliquis profectus esse ex cognitione dei. Christianus enim ante professionem debet intellegi: operibus magis probantur quam nomine. nam propterea mandata data sunt a ceteris legibus puriora et ad sanctitatem pertinentia, ut ex his dei cultura appareat; si quo minus, audient: quid me uocatis, domine, domine, et non facitis [*](4 cf. Eph. 6, 11 25 Lac. 6, 46 ) [*]( 1 sablimen NF se] est se P om. X 3 hii CNX uita. N 5 imperatori (corr. inperatori) C 6 peniteat N, (eorr. m2) A uilisse (u in roa.) C mortaua N 7 ipianos C 8 xpianis (corr.) C 11 xpianoB M amittans C 12 uoluptas NX 15 emenderentar N emendaretur FB fuerint X 16 aliquid P 17 et] ad P 19 cognoscit] cognoscet C non] an P 20 perfectus CX 21 operibus] add. autem P 22 proterea M mandata data sunt] om. (add. m2 mandata sunt) A mandata sunt G 23 ad om. M 21 cultor P audiant C )

399
quae dico? per quod tunc significauit prodesse dominum uocari dominum, si mandata eius seruentur; inrisor enim uidetur qui dominum uocat eum, cuius praecepta contemnit. huic uerba legis recitanda sunt, quae dicunt, quia deus noninridetur. itaque uerbis suis condemnabitur qui dominum uocat, quem minime se timere operibus suis ostendit.