Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Ambrosiaster
Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908
Et quia natiuitas prodest, cum iam relinqueret mundum, [*](1 Num. 23, 8 9 cf. Ioh. 2, 2 12 Ps. 103, 15. cf. Eccli. 40, 20 15 Matth. 19, 4-6 ) [*]( 2 benediiit NG 5 cesses P cen.ses N 6 neges P 7 qui] quia X 8 xpm ihm (exp. ihm) N 9 populi sintimata M populi sint imata C populi sunt imata FB 11 enim om. P 14 demittere M 16 reliquid G relinquid (corr. relinquit) A 17 ad om. PX uxori euae GA 19 ergo om. M coniunxit] quod iunxit M 21 iret NX fructum C 22 et] e M concordaret C 23 non sle. om. PMGA ) [*]( L. P«.-Aof. Qnaest. test. ) [*]( 26 )
Itaque quae est praesumptio aut ex qua lege descendit nuptiarum aditus intercludere, quando tam noua quam uetus lex per omnia istis fauere uideatur? sed illud est quod legimus, quia quod extra est a malo est. unde apostolus huius modi homines cauteriatam dicit habere conscientiam, qui prohibentes nubere et a cibis, quos deus ad percipiendum creauit, abstinendum docent. hoc enim in hypocrisi inimicitiarum causa facere denotantur, ut legem a deo traditam criminentur.
Alii ideo studentes praeceptis salutaribus obuias manus tendunt, ut prauae doctrinae mandata commendent, ac per hoc cauteriatam habere dicuntur conscientiam. corrupta enim mente aliud scientes aliud profitentur, sicut et Iudaei, qui non ignorantes gesta saluatoris opera esse spiritus sancti inuidentes dicebant, quia in Belzebul eiciebat demonia, ut populum a fide eius auerterent. talis est et supra memoratorum uersutia, quia, ut castitatis et sanctimonii amatores esse se simulent, etiam nuptias dicunt esse damnandas, ut per id commendentur et populum a ueritate auertant, et, ut abstinentiae studere se fingant, temperandum a cibis tradunt, ut per haec alienos se [*]( 1 cf. Ioh. 19, 26 2 cf. Ex. 20, 12. Dent. 5, 16. Matth. 15, 4.19, 19 etc. 8 Matth. 5, 37 9. 16 cf. I Tim. 4, 2. 3 19 cf. Matth. 12, 24 ) [*](2 ut] aot C, (corr.) N, GB 3 docemur quod nisi fecerimus om. P docemus N 5 qua lege] quale (corr. quali) N 6 additus CXX 7 uideantur P 10 a om. P cibis] quibus CXX quos] quod S ad] a M 11 hia procisi X inimiciarum XX 14 ideo] deo N 17 scientes aliud om. P ignorant M 19 beelzebnb PCNGB belsebub FA iecit CFGA eiecit N (alt. e eras.), B 21 sanctimoni M tunctimoniae PGA sanctimonia CNFB simulent] add. ut per hec alienos se a mundo (seclurit ut-mundo et exp. ut) P 22 esse OfJI, P id om. X 28 auertent CNX se studere N )
Haec sunt praestrigia satanae, ut causas inuertat, quasi nouum insinuans aliquid excludat ueritatem, in qua nihil nonum est, quia totum aeternum est. quia non aduertat sensum istum ab aduersario esse aptatum? quis enim audeat dei inuentum reprobare et quod numquam alicui obfuit nisi aduersarius ueritatis, . qui, ut inpuritatem suam tegat, sanctimonium praedicat, quem non amat, et, dum ex eo se quasi bonae uoluntatis ostendit, inlicita suadet quasi licita? commendat enim se, ut promtius fallat, ac per hoc captis inprudentibus suggerit per quae plus eos faciat peccatores, quia, ut causae suae aliquam conferat medicinam, granditer homines suadet peccare magnum ex eo quaerens solatium, dum criminis sui socios multos ostendit leuem poenam aestimans, acsi grauis sit, si secum multos uideat in gehenna. uiderint in peccatis ceteris homines, dum uincuntur uitiis, aut per ignorantiam defendent non uindicanda hic.
Quae contraria decipit concupiscentia aut quae obstat caligo, ut non quod uerum est uideatur! nam solent litterae aliud uideri significare, dum aut non bene pronuntiantur aut inproprie distinguntur. cum autem legitur: \'fecit deus. et: \'benedixit quod fecit., quis hinc disputet? quis dubitet? quia quod benedictum audit, maledictum putet, nisi alio spiritu [*]( 10 cf. Luc. 2, 14 15 cf. Gaudent. aerm. 18 (XX 978 M) ) [*]( 1 ostendant N 2 docerit FB doceret G, (corr. m2 docerent) A 3 incessa M 4 praestigia NX innertant P 5 insinaaa C. excludant X 6 est alt. om, M anertat X 7 aduersarios MCNFB adueraariis OA acideat M audiat C 8 aduersarios CB 9 nt om. C sanctimoniam NX 10 et Engelbrecht ut codd. 11 ostentet P ostendet CN sua det F suadeat P, Am2 se enim (JÂ 12 suggeret CNX 14 graditer X 15 solacium PN sotioe MC 16 acsi idem quod etsi, quamquam sitj sit (t eras.) N 17 secum om. (add. s. I.) M uideat (t eras.) N ge-] hic desintt N ceteros GA 18 aat post dum add. P 19 uincanda (corr. m2) C 21 esset X 22 pronuntiatur M. ) [*]( 26* )
Sed forte sub dei nomine Moyses errorem induxit! satis tibi faciant signa et prodigia per Moysen facta in Aegypto: suadeant tibi mirabilia quae in rubro mari gesta sunt ad liberationem filiorum Israhel; audi magos confitentes quia digitus dei est hic; consenti apostolo dicenti: nolo enim, ait, uos ignorare, fratres, quia patres nostri omnes sub nube fuerunt et omnes per mare transierunt et omnes in Moysen baptizati sunt in nube et in mari et omnes eandem escam spiritalem ederunt et omnes eundem potum spiritalem biberunt. bibebant enim de spiritali sequenti petra; petra autem erat Christus. et unde haec apostolus locutus est? praesto est scriptura, in qua legimus Christum dominum nostrum -dicentem Iudaeis: si crederetis Moysi, crederetis et mihi, quia de me scripsit Moyses. quis huic concordiae fidem deneget? quis audeat dicere quod unum est discrepare? quis tam malae mentis est, ut indiuiduam caritatem uideri contendat inimicitiam? ecce habes et uerborum testimonia et exempla uirtutum, quae animum tuum subiugent ueritati, ut non aliud putes uerum quam quod ecclesiae catholicae continent libri.
Quoniam igitur probatum est idem deum fuisse in ueteri, qui nunc noster est, et hunc multis uirtutum indiciis [*]( 7 Ex. 8, (19) 15 8 I Cor. 10, 1—4 17 lob. 5, 46 ) [*](def. N) [*](. 1 qaidem] add. fallacia crederetur deus dicitur (,ecltłłit fallaciadicitur) P bominis uox eaae] homini suo posse P dicetur M 2 dicatnr X dibitas M 6 suadent X maris M 7 digitos C (corr.), FB 8 noli M 10 nube] ne M transierant et omnes in Moysen om. M 12 eandam M 14 consequenti P 15 haec om. X 17 credentis ulrogue loco ex 19 audeat (e eras.) C 20 ut om. M indiuidua X caritate GA 22 subiungent CX 25 idem] item coni. Engel. brecht )