Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Ambrosiaster
Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908
Certe filius dei, quia de patre est deo, scit omnia dei: quare ergo spiritus sanctus negetur scire quae Christi sunt, cum de eo acceperit? itaque si scit filius dei quae in deo sunt, dubium non est etiam sanctum spiritum non ignorare quae in filio dei sunt et, per id quod nouit quae sunt in filio, non nescire dicendus est quae in deo sunt. de eo enim, de quo accepit, dei habet notitiam.
Et quid laboramus, cum testis sit in hac re apostolus dicens: nemo scit quae sunt in deo nisi spiritus dei? ecce in quo diu sudauimus, apostolo adiuuante impleuimus. et numquid praeiudicauit filio dei, quia neminem dixit scire quae in deo sunt nisi spiritum dei? absit. sic nec praeiudicauit sancto spiritui filius, cum dixit: nemo nouit patrem nisi filius. neminem enim dixit scire quae in deo sunt praeter eum qui de deo est, quia omne quod de deo [*](1 Ioh. 15, 26 2 Ioh. 16, 15 20 I Cor. 2, 11 24 Matth. 11, 27, ) [*]( 4 ipsa P ipsum OA ut] et C 7 de om. MCNX accipit CNX 8 quo] que M accipit CNX 10 scit] scire P ait M accipit CNX. deum] dominum CNX 18 quaequae X eunt de (de eras.) P 15 spm sCm X ignorare] add. dicendus est deum, quia a deo processit (dicendlls-processit seclusit) P 17 de eo] deo M 18 accipit CNX 20 spiritus] spu (?) (corr. sps) P in spu M 21 diu] iu (d 8. ras.) C diu. N 22 praeiudicabit GA 23 sps CNX si MNB 26 de ult. om. P . ) [*]( 26* )