Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Ambrosiaster
Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908
Et tamen saluator sic dixit neminem scire deum nisi filium, ut reseruaret alii personae huius cognitionem. statim enim subiecit dicens: et cui uoluerit filius reuelare. cui, putas, uult reuelare filius? nulli enim carior esse potest quam spiritui suo, quia si quis, inquit, spiritum Christi non habet, hic non est eius. igitur quo modo putas reuelatum deum patrem a filio spiritui sancto, nisi quo modo ipse dominus ait: de meo accipiet? creaturae enim reuelari non potest pater deus, quia dei naturam ferre non potest, nisi fuerit eiusdem substantiae; lucem etenim habitat inaccessibilem, creaturae dumtaxat.
Sed quibusdam uidetur ideo recte dici nescire mysterium natiuitatis filii dei sanctus spiritus, quia omnia dicitur scrutari et <qui scrutatur), inquit, \'nescit utique\'. quod ex alio loco debet intellegi; dei enim uerba sunt inter cetera dicentis: ego deus qui scrutor renes et corda, et in psalmo: scrutans, ait, corda et renes deus, et apostolus: qui scrutatur, inquit, corda, scit quid desideret spiritus, quia secundum dei uoluntatem postulat pro sanctis. [*](6 cf. Matth. 11, 27 8 Matth. 11, 27 10 Rom. 8, 9 18 Ioh. 16, 15 15 cf. I Tim. 6, 16 18 cf. I Cor. 2, 10 21 Apoc. 2, 23 (cf. Hier. 17, 10) 22 Ps. 7, 10 23 Rom. 8, 27 ) [*](2 intellegia eate] intellerime P intellegissgs ae M 3 accipit CNFB tuum M totum C (corr.), B 4 dicere illum (corr. iatum) P deum (4 ita rcu.) P agnoscit Jf ignoscis GA 10 sno] sfo M quia si] qaasi N 11 hoc G, (corr.) A 18 creatura X 15 inaccessabilem GA 17 ideo. N 18 aps sfis M 19 scrotator] acrntat P inquiant PG 21 sernto P scratator CFG et «* corda C .23 seratator CF desiderat C )