Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Ambrosiaster
Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908
Quid ergo ambigitur de spiritu sancto, an eiusdem diuinitatis sit, cum sit eiusdem substantiae? nam sicut de se dixit dominus quia a deo processit, ita et de sancto testatur spiritu. [*]( 5. 9. 18 cf. Eueeb. Vercell.? 13 Ioh. 16, 15 15 cf. Ioh. 15, 26 17 Ioh. 16, 15 21 Ioh. 16, 15? cf. loh. 17, 10 25 cf. Ioh. 16, 27 ) [*]( 1 substantia om. NX enim om. X quia GA 2 sibi est GA substantiua] substantia PG 4 qui M per] post C 6 si consubstantiuus] sicut Bubstantiuus P sic substantiuus (corr.) C si constantiuus X est om. G, (add, m2) A numquod (lineola s. 0) (corr.) N \'7 -que] qui N 9 ergo] rogo P 10 etiam om. X nihil ipse P nehil M quod] ut GA 12 sps sds CX 18 sunt alt. om. C 14 substantiarn pr.] substantia FB 18 accepit M natiuitatem-filii om. M nati*uitatem C 19 enim om. X 23 diuinitatis] natinitatis P 25 quia) qui X de] de spu (spu eras.) N )
Itaque qui hunc dicit nescire filii dei natiuitatem, ipsi derogat, de cuius dicitur accepisse. nec enim aliud accepit, quam ipse est de quo accepit, quia accepisse de Christo de deo processisse significat, ideoque non potest nescire, quod hic scit, de cuius accepit, neque ignorare dicendus est deum, quia a deo processit