Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Ambrosiaster
Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908
Quo modo igitur dici potest de spiritu sancto quia nescit natiuitatem filii dei, si consubstantiuus est ei? numquid potest Una eademque substantia et scire et nescire? certe filius dei mysterium natiuitatis suae non didicit; scit enim substantialiter, non per doctrinam. qua ergo ratione spiritus -sanctus dicitur nescire, cum similiter etiam ipse nihil habeat quod discat, quia omnia nouit per substantiam?
Sicut enim dei filius, ita et sanctus spiritus dei substantia est dicente domino: omnia quae patris sunt mea sunt, per quod significauit substantiam dei patris suam esse substantiam; et spiritum sanctum a patre dicit procedere et de suo accipere: et ideo, inquit, dixi: de meo accipiet, quia omnia quae patris sunt mea sunt. si a patre procedit et de filio accipit, quo modo nescit filii natiuitatem, quando substantia eius filii substantia est? omnia enim quae patris sunt filii sunt. sine dubio ergo patris substantia in spiritu sancto est. adiecit enim filius dicens: et omnia quae mea sunt patris sunt.