Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Ambrosiaster
Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908
Quam ob rem si sanctus spiritus eiusdem diuinitatis est, qua ratione segregatur, ne sit eiusdem scientiae, cum eiusdem non negetur esse substantiae? quod plus est concedis et quod minus est retines. creatura enim discit et incipit aliquanta \' scire de auctore suo et erant ei quae didicerit cum auctore suo communia, substantia autem uel diuinitas non potest deo esse et creaturae communis. nam dei substantia non habet quod discat, quia nihil est quod ignoret; substantia uero hominum non habet in natura ut sciat, sed ut discat. itaque naturae hominum accedit scientia, non tamen inmutatur substantia, quia hominis natura dehabet scientiam; sic enim condita est substantia, ut per exercitium adquirat scientiam.
Igitur maior est substantia quam scientia, quia non scientia adquirit substantiam, sed substantia scientiam; et substantia est sine scientia, non tamen potest esse scientia sine substantia. in deo autem sicut est substantia, ita et [*](6 Ioh. 10, 80 7 Ioh. 16, 15 ) [*](1 infelix ewe C 3 sunt **** M . in om. P 4 sobstancia P 8 patri (corr.) C et quae mea sunt om. P sunt teri. om. N 9 patrie] add. eant GA 10 eps Sed CNX 11 segregatos NGA 12 concedis et] condedis et M concidisset CX concedisset N 14 et-suo om. N quod G A didiceri».» M dedicerit FB 15 esse deo P 17 quod discat-habet (18) om. P nihis M ignorat (corr.) C homini ^?) N 19 accidit CNX 20 hominum P de habet P debet N si C 21 perJ post C 22 scientia om. N 24 aine] non sine GA esse om. G A ) [*]( L. Ps.-Aug. Quaest. test. ) [*]( 25 )