Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Libido in paupere et diuite eadem est, sed damnabilior in paupere quam in diuite est. pauperem enim ipsa egestas reuocare debet a cupiditate luxoriae; cogitare enim debet quia unde hoc impleat non habet et, dum hoc festinat implere, alia multa mala admittat necesse est, quibus forte nec ad praesens euadat, aut certe hoc ipsum quod habet insumens mendicus remanebit cum nota. diuitem autem deliciarum copiae lacessunt ad uoluptatem libidinis, praeterea quia securi sunt de inpunitate scientes uenalia esse iudicia et nec redargui se ab aliquo. quia enim dignitate fultum uirum et diuitem audeat arguere? unde magis accenduntur, ut et uiolenter hoc agant. non solum enim minime reprehenduntur, sed et in magno honore sunt, ut et gloriari possint, quia tales sunt. [*]( 4 meriri NFB in om. P 6 doctrinae-est (7) om. (add. mg. m2) M doctrina C et om. NX studio P causa] causa est P laudabiliar M 8 possit X 9 utde M 10 ut om. C aduocatus P 11 quod MCNX magis (m in ras.) N 12 qui si] quasi C 14 studii] studii Bollicitum P studiis MCNX 15 sed edd. et codd. 16 paupere] add. magis P 17 a cupiditate-debet om. N 19 forte] porte X 21 copia P 23 rcdargui se] redarguisse CNX 24 audiat N 25 argueret (corr.) C et uiolenter] euiolenter P et uiolentur M ho M 26 enim om. P et om. GA 27 ut om. N gloria MFB possunt P qui C sint P )

384

. 8. Quod si uterque, id est pauper et diues, pudicus sit, multum differt pudicitia diuitis a pudicitia pauperis. pauperem enim potest humilitas reuocare, ne quod uult possit implere, aut timor legum; diues autem, cum multis suffragantibus causis ad uoluptatem possit inlici, laudabilis est, si auertat hinc animum. alia ergo remuneratione dignus est diues pudicus et alia pauper pudicus. quod si rex pudicus sit, multum est gloriosum, ut omnia in potestate habens non contingat, quod scit impune a se posse fieri. hic uere deum timet, hic uere praecepta eius custodit, qui in potestate habens leges futurum dei iudicium contemplatur. itaque grandis res est ut, cum in praesenti non habens quem timeat, uincat quod delectat, cum delectatio tantum possit, ut non solum futura, sed et praesentia minime uereatur. unde multum merentur qui hanc superant, sed plus hic, qui in praesenti legibus et hominibus dominatur. ceteri enim et homines et leges uerentur, quare et propositum custodiunt. ne enim apud homines erubescant, seruant quod diu tenuerunt et, ne condemnentur, a prohibitis se abstinent; hic autem, qui dominatione nec leges timet nec homines erubescit, magnae gloriae est si se abstinet.

CXXV. ADUERSUS EUSEBIUM.

Memini me in quodam libello Eusebii, quondam egregii in reliquis uiri, legisse, quia nec spiritus sanctus sciat mysterium natiuitatis domini Iesu Christi, et admiror tantae doctrinae [*]( 19 cf. Lnc. 18, 2 22 sq. Euseb. Vercell.? ) [*]( 2 paupe.rem N potes N 5 animum (corr. animam) tiue animam (corr. animum) P animam M 6 uero (exp. et eras.) ergo P et alia pauper pudicus om. P 8 potestatem P 9 uere afc] uero (corr.) M 10 habent (corr.) C 11 ut (eras. m2) P cum .. habens eodem modo interpretandum quo quamquam .. habens cum] curid N 16 praepoaitum XFS 19 aut P dominationem GA nec legee] ne legis P (corr.) neclegis XX erubescet FB 20 gloria G, (corr. m2) A 22 memini me] memine (corr.) JY eusebii libello N quondam] quodam CNFB egregi FB 23 uiri. P 24 domini] add. nostri CNX )

385
uirum hanc maculam sancto spiritui inflixisse. hoc enim dicens degenerem illum significauit. neque enim potest dici de deo esse, ei nescit quae dei sunt, quia inferior natura quid in potiore sit nescit. sin uero eiusdem substantiae est et diuinitatis, quo modo potest nescire quae sua sunt? denique filius dei, quia ego, inquit, et pater unum sumus propter unitatem substantiae, non inmerito adiecit dicens: omnia quae patris sunt mea sunt et quae mea sunt patris.