Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

His exemplis cum scrutari dicitur dei spiritus, non ignorare significatur. \'etiam alta dei\' dicitur scrutari: et quae sunt alta dei, quae dicitur peruidere ? scrutari enim occulta significat penetrare, ut per id nihil ei occultum esse credatur. alta enim dei mysteria interiora sunt dei, quae scrutari a creatura non possunt. nam et secundum dei uoluntatem pro sanctis legitur postulare, quod sancti utique nesciunt,. dicente apostolo: nam quid oremus, sicut oportet, nescimus. igitur alta dei scire et uoluntatem dei non ignorare unum significat. quid enim tam altum mysterium quam uoluntas est dei, quod cognitum est spiritui sancto, ceteris uero incognitum omnibus?

Contuendum etenim est quo modo dictum est, quia nemo scit quidsit in homine nisi spiritus hominis, qui in eo est. spiritum animum significauit, quia nemo scit quid sit in animo hominis nisi animus eius, qui est spiritus. sic et in deo nemo scit quae sunt nisi spiritus dei, hoc est ipse deus.