Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Humilitas una est, sed magis laudanda in diuite est. [*]( 1 cf. Luc. 21, 4 3 Prou. 28, 27 4 cf. Luc. 21, 3. 4 ) [*]( 2 domino GA praesente G, (corr.) A 3 enim om. N 4 indigebit P pauper P 6 de om. N diai ius M 9 remuneratione CF remuneratio.. N pauperis et] pauperis est P pauperi sed M ,10 uapulauit P fabulauit C exigitur. Tantum NF 13 iuipiam M 14 contemptus CNF sui G (corr.), A 17 laudalis M 18 egestitate M magnifica-iustitiam om. N 19 eat ow. (add. m2) C ideo om. (add. 8, i.) P qui M 20 utraque P utar que M est alt. om. X 22 est in paupere GA 23 autem] uero P 24 superbas] add. est P 26 est alt.] estst P )

383
quid enim magnum est si pauper humilis uideatur, quem ipsa inopia humilem facit? magnificum autem si hic, qui dignitate et copiis commendatur, inclinet se non sibi uindicans quod mereri se nouit. igitur in omnibus bona humilitas est, sed multo magis in diuite est.

Doctrinae et studii una est causa, sed laudabilior in diuite est. pauper enim, cum nulla praerogatiua commendaretur, operam dedit ut haberet unde posset requiri; diues autem, cum non deesset unde commendaretur, adhibito labore auxit se, ut duplici genere necessarius esset; non enim auocatus copiis retraxit animum, quo minus per se floreret, ideo hic magis laude dignus est quam pauper, qui, si studiis minime operam dedisset, per omnia remanserat uilis. illum ergo uoluntas, hunc necessitas fecit studii cupidum.