Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Ambrosiaster
Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908
Et iustitia pauperis et diuitis una est, sed laudabilis est in paupere magis. in egestate enim seruare iustitiam magnifica res est; diues autem ideo uidetur seruare iustitiam, quia alienus est ab inopia. igitur uterque iustus est, sed maius est in necessitate seruare iustitiam.
Superbia una est, sed plus damnanda in paupere est quam in diuite, quia diues copia elatus est, pauper autem in egestate superbus, quod ad insaniam pertinet, ac per hoc plus reus pauper est.