Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Una est misericordia in diuite et in paupere, sed aliter inputatur diuiti et aliter pauperi, quia plus laudanda est in [*]( 6 cf. Ioh. 1, 12 7 cf. Ioh. 1, 13 14 cf. Matth. 6, 9 16 cf. Rom. 8, 15 19 cf. Ioh. 4, 10 ) [*]( 1 recipenint X 3 BanguinibuB P, (corr.) C 4 uiris (corr.) M 5 asitantam (corr.) C deum P 6 frater M 7 et sanguinis om. CNX nir aut uiri Nut] sp (eras,) ut P 13 qui] quod C 15 haeeipium (aic) M est om. X 16 habet FB 17 priores. dici GA 18 hii CNX 19 spm sSm MCNX domum C 22 persona P 23 condemnationem] adeptionem (p in ras,) P 24 aana (corr.) M misericordia est GA in aU. om. N 25 aliter om. CNFB )

382
paupere quam in diuite. pauper enim de exiguitate sua largiri non timuit sperans a deo sibi retribui et in praesenti et in futuro. credit enim scripturae dicenti, quia qui tribuit pauperibus non egebit. unde et paupera illa diuitibus multa mittentibus sola meruit a domino conlaudari, quia de penuria sua largiri non timuit. diuites uero securi de diuitiis suis largiuntur, pauper autem securus de domino. bene igitur faciunt diuites, dum largiuntur egenis, sed multo melius pauperes, ac per hoc alia remuneratio pauperis et alia diuitis. diues enim, si hoc non fecerit, uapulabit; a paupere enim non exigitur tantum, ideoque laudabilis pauper est misericors.

Furtum in paupere et diuite unum peccatum est, sed diuitem plus facit reum, quia pauper per inopiam facit furtum, diues autem, cum habundet, non contentus suo tollit aliena. et, quod peius est, solent pauperes expoliare: ac per hoc differt poena utriusque.