Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Qua ratione ergo poterit dici quia beatitudo temporis huius nihil amplius contulit doni, quam ueteribus est conlatum? quod quidem ad iniuriam proficit saluatoris, ut nihil habuerit nonum, quod in ortu imperii sui suscipientibus se donaret, cum id elaborare soleant diuites, ut in die festo natalis sui exquisita inuitatis dent apoforeta. quanta ergo iniuria domini est, ut his, quos ad nonum et inauditum diem festum et omni laude dignum inuitauit, non dicatur habuisse inexperta quae donaret! et ubi est illud euangelistae Iohannis, quod dicit: in sua uenit et sui eum non receperunt; quotquot [*](4 Luc. 2, 25 10 aq. cf. Ps. 50, 12 13 Matth.113, 17 25 Ioh. 1, 11-13 ) [*]( 1 uiri X 4 inquit sanctus om. X 7 filii (i alt. in ras.) P 9 sicuti P dedit] dit M 10 felis M 13 uocati prophete P 14 cupiuerunt N 15 audistis (corr.) N audiuerunt X 20 id elaborare scripsi idem laboraret P ide laborare MN idem laborare CX 21 elqu(a\'esitft X apoforeta] lacuna in P aproforita MNFB proforita C aprophorita GA quanta] quiicta (?) (alt. i 8. I.) M (corr. quis ita) 23 inexparta FB inexparte G, (corr. m2) A 24 euangeliata CB iohanis N 25 non om. P reciperunt CX quod quod MN quodquot (corr.) C )

381
autem receperunt eum, dedit illis potestatem filios dei fieri, his qui credunt in nomine eius, qui non ex sanguine neque ei uoluntate carnis neque ex uoluntate uiri, sed ex deo nati sunt? igitur quo modo non inusitatum est quod donauit credentibus deus in Christum, quando dedit eis potestatem filios dei fieri, id est fratres filii sui proprii, non ex uoluntate carnis et sanguinis aut uiri, sed ex deo, ut spiritaliter nascerentur? aut si prius gratia ista concessa probatur, tunc nihil nouum aduentus Christi contulisse dicatur.

Adae certe carnalis et terrena fuit factura, non spiritalis. non enim ex deo sine carne et sanguine natus est, sed de terra a deo factus est. ideoque non potuit spiritum sanctum accipere, qui non erat spiritalis et cui concessum non erat patrem deum in oratione uocare. qui enim spiritum sanctum accipiunt, his data potestas est, ut per id quod spiritum dei habent patrem illum Christianorum in oratione appellent. quod quia ante concessum non fuit, non possunt dici priores spiritum sanctum habuisse. hi ergo qui putant Adam uel ceteros habuisse sanctum spiritum nesciunt, quale donum habeant dei, nec gratias congruas possunt ei agere qui plus ceteris accipientes nihil se dicunt amplius consecutos.