Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Nam si sic perfectus factus esset ut nullius egeret, non fuerat homo, sed deus, neque circumuentus praeuaricasset. spiritum autem sanctum habere ultra naturam et perfectionem hominis est, ut possit quae dei sunt. numquid non, quia asina locuta est ad Balaam, ultra perfectionem eius est? accepit enim ut posset quod naturae suae non erat, sed nostrae.

Itaque quia praestantior est homo ceteris animalibus, idcirco illa inperfecta dicenda sunt? aut quia sancti angeli non sunt quod est deus, inperfecti sunt? uel quia luminaria et stellae inferiores sunt supernis angelis, aut quia nubila uelamine suo obscurant solem et lunam, minus perfecta sunt? et quia membra inuicem egent, quia non possunt pedes quod possunt manus, inperfecti dicentur? absit. omnia enim pro locis et gradibus suis firma et perfecta sunt, ut impleant ad id quod facta sunt [*]( 2 cf. II Reg. 19, 85 (36) etc. 14 cf. Act. 17, 25 18 cf. Num. 22, 28 21 cf. Luc. 9, 26 25 cf. I Cor. 12, 21 ) [*]( 8 nescit om. P neseit-discit om. (add. mg.) M 9 qui] qu(a)e MCNFB nescit alt.] nescis M 10 minus] nullus P 12 neque pr. om. C sit] an sit scit legendum? 14 si] sic C factus om. P eatset (corr.) M 18 accipit C 21 aut] ut C 23 inperfectiorea MCNX ant] ut C nubilia M 25 quia alt.] qui C 26 inperti FB )

376