Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Ambrosiaster
Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908
Igitur omnia perfecta sunt, quia et creator ipsorum perfectus est, sed ad conparationem eius inperfecta sunt. deus enim per omnia perfectus est quasi fons et origo omnium. nam quae facta sunt, perfecta quidem sunt, sed ad id quod facta sunt, ut in alia parte non sint perfecta, quia alter alterius eget, ut in eo quo non eget perfectus sit, non in quo eget; ideoque perfecta et inperfecta sunt omnia. manus indigent pedibus, quia, nisi ambulauerint, otiosae erunt manus. iterum pedes indigent manibus; calciare se enim non possunt neque curare.
Cum ergo corpus perfectum sit membris, uolare tamen non potest neque tantum ferre quantum potest burdo. cum in his perfecta sint, gubernare se tamen nesciunt nec adhibere sibi possunt medicinam. unde dictum est: nolite fieri sicut ecus et mulus, quibus non est intellectus. et aqua et ignis, cum repugnent inuicem, in suo perfecta sunt; implent enim id ad quod facta sunt. coquit enim ignis et Consumit, purgat et calefacit; aqua uero abluit, refrigerat, inrigat, sitientes recreat. -