Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Ambrosiaster
Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908
Ego autem non solum hominem, sed et cuncta quae fecit deus, quae non possint dici accepisse spiritum sanctum, dico . perfecta. omnia enim genera animalium in suo perfecta sunt, [*](2 Ioh. 14, 28 4 I Cor. 8, 6 9 Rom. 11, 36 ) [*](1 testificante P et] ac om. (add. s. I.) C 2 diligeritis CN gau. deritis CNFB 4 paulas apostolaa GA 7 p*rimas C 8 hyia N degenes M degenere C 11 gloria scripsi gloria atnen P gloria in saecula saeculorum MCNFB gloria in saecula saeculorum amen GA 12 sanctum spiritum habuit CNX 14 quod Adam] quodam FB 15 accipit CN 18 statam redditas P redditus] sed dictas (eras.) M 20 dici debet P dicebatur A dicebat cet. dici debeat coni. Engelbrecht spiritum sanctum GA 22 hominum N 23 possunt PCNX accepitte M accipisse NX sanctum om. CNX )
Et quo modo ausi sunt hominem perfectum nasci dicere et totum scire, quem uident nihil ultra nosse quam hic discitur? quod enim hic non discit nescit. denique quoniam hic non discit qualis sit, nescit. qui se ergo nescit qualis sit, quo modo omnia nouit, cum minus sit se nosse quam cetera? sed quia de ceteris discit, de se autem non discit, de aliis nouit, de se nescit, neque qualis sit neque ante corpus an post corpus sit.