Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Cum profetis ergo et iustis uiris sanctum fuisse spiritum non est ambiguum: cum profetis propter dispensationem, cum iustis uero causa sanctitatis, sicut legitur de sancto Symeone, quia spiritus, inquit. sanctus erat cum eo, non ut signum esset adoptionis in eo, sed meritorum eius gratia; nam filii dei credentes tunc esse coeperunt, quando manifestatus est filius dei uicta morte cunctae creaturae.

Si in Adam autem uel ceteris sic dicatur fuisse spiritus sanctus, sicut nunc est in fidelibus, quae noua dona dedit deus, cum regnum filii sui dedicauit in nobis? et quo modo felix et beatum tempus prae ceteris dicitur saluatoris aduentus, si ea praestitit quae iam fuerant praestita? et ubi est illud, quod dicit saluator ad discipulos: multi, inquit, profetae et iusti cupierunt uidere quae uidetis et audire quae auditis, et non audierunt?